- QUADRIGEMINA
- QUADRIGEMINAapud Plin. l. 8. c. 23. ubi cerastis eminere cornicula saepe quadrigemina ait, barbaris Interpretibus octo sunt seu quaterna geminata. Unde Vincentius, Doctrinal. l. 16. c. 108. Cerastes est serpens octo in capite cornua habens. Et Bellonius, Singularium l. 2. c. 54. Plinio litem intendit, quasi cerastem dixerit octo habere cornua, cum bicornis sit: quales profitetur se vidisse in Aegypto. At bicornes esse, Plinius haudquasquam negat. Tantum in ceraste aslerit eminere cornicula saepe quadrigemina, i. e. quaterna, non octona, ut volunt. Sequitur enim Nicandrum, cuius haec verba sunt,Ἄλλοτε μὲν πισύρεςςι, τότ᾿ εν δοιοῖσι κεράςτης.Quandoque quidem quatuor, quandoque duobus cornibus(riget) cerastes.Eôdem sensu legimus apud Solinum, c. 1. Faustam quandam ex plebe partu unô edidisse quatergeminos (ubi alii legunt quatuor geminos) mares duos totidemque feminas. monstrosâ fecundtate portendens futurae calamitatis indicium. Sic septemgemini, Graece ἑπταδιδυμοι, ὀκτωδίδυμοι etc. Catullus, Epigr. 11. ad Furium et Aurelium, de Nilo, v. 7.Sive qui septem geminus coloratAequora Nilus.Et Virgilius, Aen l. 6. v. 800.Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.Notum autem, Nilo amni solum fuisse septem ostia. Similiter Claudian. in Fescenninis nuptiarum Honrii et Mariae, v. 60. Romae tribuit septemgeminas arces, h e. septenas, in totidem Romae montibus etc. Vide quoque infra in Tergemini, ut et in Quadruplum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.